ch. 2
Ham.2.1
At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac
sperarat rem publicam se habentem cognovit. namque diuturnitate
externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est.
Ham.2.2
primo mercennarii milites,
quibus adversus Romanos usi erant, desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. ii totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt.
Ham.2.3
quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab
Romanis petierint; eaque impetrarunt. sed extremo,
cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt.
Ham.2.4
is non solum hostes a
muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia
facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut
locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. omnia oppida abalienata, in eis Uticam atque
Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae.
Ham.2.5
neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii
propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut
nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.